monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 13, 3
Unde quidam hinc Nonas existimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die semper ad Idus novem dies putarentur. Porro Idus vocari placuit diem, qui dividit mensem. Iduare enim Etrusca lingua dividere est; unde vidua, quasi valde idua, id est, valde divisa; aut vidua, id est, a viro divisa. Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, a specie; quae apud illos εἰδέα vocatur, quod ea die plenam speciem luna demonstret.